monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18 > sectio 19 > csg51.263 > sectio 21 > sectio 3 > sectio 17 > sectio 2 > uwbM.p.th.f.68.253 > csg48.329 > sectio 324 > sectio 4 > csg48.226 > sectio 15 > sectio > sectio 13 > sectio 20 > sectio 8 > Psalmi, 21 > sectio 35 > sectio 671 > sectio 695 > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 5, 35
Dies me citius defecerit, quam nomina haereticorum diversarumque sectarum; adversum omnes tamen generalis ista est fides, quia Christus est Dei Filius, et sempiternus ex Patre, et natus ex Maria virgine. Quem quasi gigantem sanctus David propheta describit, eo quod biformis geminaeque naturae unus sit consors divinitatis et corporis: qui tamquam sponsus, procedens de thalamo suo, exsultavit tamquam gigas ad currendam viam . Sponsus animae secundum Verbum: gigas terrae, quia usus nostri officia percurrens, cum Deus semper esset aeternus, incarnationis sacramenta suscepit, non divisus, sed unus, quia utrumque unus, et unus in utroque, hoc est, vel divinitate vel corpore: non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, sed idem aliter ex Patre, aliter ex virgine.